5.10.11

SATURNI DIE VIII MENSE OCTOBRI HORA SEXTA

Ultima sessione sermo incidimus in verbum "poetria" quo nuncupantur feminae quae operam  arti tali dant. Inter illas antiquitus, ut recte  Michael noster meminerat, Safo et Corina praescellerunt. Nuperrime Elena nostra nobis nuntium electronicum misit, cum in libro quodam a Lesky conscripto nomen aliarum poetriarum invenerit, videlicet Nosis de Locros et Erina de Telos (date veniam sed nescimus quomodo scribendum sit Latine).
 
Ceterum ultima sessione frugaliter et minoris cenavimus  in hac popina notissima "genu" (rodilla) ubi potissimum pastilli farti molles  praebentur. Postea ambulavimus usque ad thermopolium in via Castellanica situm ubi potiones quasdam una sumpsimus.  
     
SATURNI  DIE VIII MENSE OCTOBRI HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

Blog de Filología Clásica